PUERPERA

PUERPERA
PUERPERA
a PUERI partu dicta, olim variis obnoxia fuit ritibus. Mutini fascino insidebat foe mina, ut conciperet: Lupercis quoque sese offerebat, et ferulâ caedebatur caprinâ pelle coriôque tectâ, gestabat praeterea pyxide Lyden, immensô prolis desideriô, quô Reip. augendae ac connubii retinendi, ut et ob ius trium liberorum, ardebat. Hinc. ne esset infelix, supplicationes et vota Veneri apud Romanos, Τριτοπάτορσι Atheniensibus Pacique, magis pro filiis et gemellis, quam filiabus, concepta, quae illud includebant, ut similes fierent Parentibus, Gravida iam, haec ut felicius assequeretur, brassicam, sicut in Amphidromiis, comedebat ad fetus incrementum, edules cochleas et malicorium, sed non sine damno, potu diptami additô. Abstinebat a sale et aqua frigida: lecticis subinde vehebatur et equabus gravidis inequitabat, pestilentiâ variâ Religione averruncatâ, zonâ dein in templo Dianae, ut commodius fieret gestatio, solutâ, quam primipara eidem postea suspenderet cum vestimentis. Temporis vero fallendi gratiâ fasciolae ligandis pueris parabantur et ipsae in lecto cubantes gravidae celebrabbant Parilia. Vide supra Palilia. Interea pro nascentibus fiebant vota, primo animi gratiâ Genitae Manae, nedomi quis bonus nasceretur, h. e. imbecillis; cui ideo canis immolatus, sicut Hecatae et Genetylli, non ob pariendi facilitatem, neque ob animalis sinceritatem, sed propter vigilantiae, audaciae et fecunditatis omen: dein pro corpore, ne perverse partes aut praepostere exirent, Postversae et Prosae litabatur, canibus forte. Mox instanti partu ad Eugeriam et Fluoniam confugiebatur, quae et Mena dicta. In vocabatur quoque Uterina, Alcmena ad alendum, Vitumnus et Sentinus, ad vitam sensumque instituti: Apud Athenienses Genetyllis accessit, cui festô die canis immolatus. Tandem, ut confidentius onus ventris ponerent, quaedam gravidis privilegia concessa, immunitas a quaestione apud Romanos; a suppliciis, apud eosdem, Aegyptios ac Graecos: apud Persas annulô aureô donatae etc. Imminente Puerperio clavis tradita a marito, locusque Puerperii idem eligebatur, quem olim habuerat Pater, purpurâ stratus antiquâ Imperii notâ, sed ad plures ob luxum dein divulgatâ. Habitu ornabatur praegnans propriô, quem ex figulina tabula ernit Thom. Bartholinus, in qua caput fasciis cinctum, palliô abiectô et soleis, (quae peractô resumptae opere) assidet, sed nec poplite in alterum genu impositô, nec digitis pectinatim implexis. Proxima sic quaeque apprehendens, dolore se sublevabat, primaque cura erat, ob partûs facilitatem, palmam tetigisse: qui si difficilior, Nixii Dii invocati, nec non, si gemellorum esset suspicio, idque opertô capite et lotis manibus. Alioquin lucis casusa Lucinam familiaris vigebat advocandi mos,
parturientium Deam, quae Ilithyia Graecis et Ζυγἰα, Latinis Iano et Opigena. Huic vota ipsae nuncupabant Puerperae, hastas consecrabant, publicô vaccas nomine immolaturae, et, ne quid deesset. nummis cusis monumenta erigebant: cultu a Graecis deductô, quibus Diana Lucina erat et Lucifera, eadem cum Luna, (Levana Gap desc: Hebrew ex Hebraeorum orgine) cuncta ad partum, tamquam noctis
praeside et femineô sidere, conferente. Nox enim, genitalis Dea, Liberorum studium iuvare credebatur. Formula invocationis magnâ voce ter repetita, et extensis brachiis: Eidem alias in ara sacrificabatur pulte fabaceâ et laridô, nec non gemellis agnis altrin secus religatis, nummusque perdi solitus. Transactis laboribsu decumbebat aegra, dum obstetrix, servi et adiutrices an cillae partibus suis defuingerentur: Iamque Puerpera ipsô puerperii momentô, sine ullo sexus discrimine et edere dicebatur, quemadmodum Pater suscipere, licet et latius vagetur dictionis licentia. Sic Infans, dictus ab infando, natalem suum auspicabatur, magnaque semper Primogeniturae veneratio erat. Sociabatur autem ei nato statim Genius, Laresque eôdem cum Genio inter nascentium Deos habiti numerô, ut et alii: quibus de rebus vide in vocibus Genius, Infans, Lares, Natalis, Primogeniturae, supra. Puerperae vero proprii Dii, Parcae tres erant et Partula, a pariendo: post partum custodes tres, Silvanum ab ingressu nocturno arcentes, quem omni invidiâ abigebant, etiam coronatô asini capite, ad lectum Puerperae suspensô; qui idem cum nuptiali, feminis familiaris, in atrio seu aula seu horto, dum in terram natus deponeretur, sternebatur exemptilis, (nonnullis Pilumno et Picumno, vice Puerperae) clausis ianuis obductôque thalamô. Staturam is herculis exprimebat, in certum futurae magnitudinis omen, vel ut facilius Puerperam cum infante caperet; ditioribus auratus et argenteus, simplici pauperioribus ornatu, vel ex ebore vel testudine compactus. Accedebant lecto flores vestesque seu purpureae seu auratae, cui, locô Puerperae, insidebant mariti Tibareni et Cantabri, ut uxorum vice aegrotarent, Natô infante, nunc ploratus, nunc laetitia, apud diversos; ridebant post septimum inprimis diem Matres, vitalem speantes partum: quibus meliorum morum Gentes de feliciter transacto Puerperio gratulabantur. Gaudium nempe et salutatio inter amicos et clientes, verbis Hodie nate salve, ab Oriente ad Romanos delatô more, exprimebatur; qui amicorum congressus antequam fieret, uterô egressus lavabatur, tamquam a Matre sanguin olentus; de quo ritu vide quoque supra. Lavabant autem suis in terdum manibus Puerperae ipsae robustiores; ut plurimum, obstetrices vel ancillae, quin servi et Eunuchi, qui idcirco muneribus donabantur. Lotus infans in terram statuebatur, non sine pompa; hinc suscipiebatur a Parente, vel Procuratore eius, quo inter legitimos numeraretur heredes. Aliquando Parentis vice ipsa eum tollebat Puerpera, vel soror illius, vel familiaris aliqua: obstetrices quoque. Quos suscipere nollet pater, ominis ergo et metus, expositi fuêre, qua de re vide supra suô locô. Alias apud Antiquos videas Puerperas, quae tantum abest exposuerint natos, ut, quibus carebant, alienos expositos sibi supposuerint, vel subdiderint: Meretrices inprimis, ut se Puerperas amantium gratiâ simularent, et Obstetrices, falsum partum aliis supponentes; quarum illae aquâ et igni arcebantur, in has vero capitalis constituebatur poena. Hôc pactô a sterilibus heredes quaesiti, quos etiam ex via Appia petere potuêre etc. Tertius postquam affulsit dies Romanis, Graecis quintus, coronae natalitiae foribus suspendi sunt solitae, eaedem fere, quibus Nuptialium festô frontem crinesque hastâ compositos cinxerat nova Nupta, in honorem Laris familiaris, qui foribus praesidere putabatur: Athenis quidem, masculis oleaginea, lanea foemellis: Romanis ex lauru, hedera, apio coeterisque fragrantibus herbis.Quintô die emergente, instituebantur λοετρὰ λεχώινα, ad manus earum abluendas, quae obstetricatae fuerant, aut aliquid attigissent ex Puerperio, ipsiusque adeo Puerperae, ob curarum solutionem et lassitudinem: quô more postea sollennibus Natalitiis servatô, lavabant manus, quum epulas instruerent, idque in pollubro et gutto. Sequebantur eâdem luce munera Natalitia puero oblata, ministris Puerperii et Puerperae, cui sollennia Kal. Martiis etiam dona, umbellas, armillas, aliaque donabant Mariti, facili ICtorum veniâ. Totâ reliquâ hebdomade prima Iunoni proposita mensa, super quam votivus infans Diis oblatus et commendatus, votis, quae suscepta fuerant, vel solutis vel adauctis. Mensam adesse nullam, pro malo omine interpretabantur, eratque fere ara, in qua libatum. Deae Iunoni lectus additus et in eiusdem aerarium coniecti nummi: Sequutae pro natis supplicationes, per omniae Templa circumductis. Templa item nova erecta et arae positae ob Puerperia, cusique nummi Fecunditati, pro singulorum conditione, Spectacula varia, Circense, Atticum: ad haec statuae cum Inscriiptionibus, solutô votô, exstructae. Quae commendatio fiebat per Patrem, vel Aruspicem, velnutricem, apud Lacedaemonios; in Dianae Corythalliae aede; Epulô, quod Κοπίδα appellabant, instructô: apud Romanos insuper is dies variis ludis celebratus. Ultimô primae hebdomadis die natis infantibus tabellae fata in scripta, vel virgae Natalitiae compactae, quae cum iis adolescerent: Huic lustricus successit dies, quô nomen adepturi, ut mortui, lustrabantur: sed quemadmodum breviter lustrabatur infans, ita longiores moras Puerpera in purificatione traxit. Nulla praegnans ante 40. diem, qui Athenis τεςςαρακοςτὸς, in Fanum prodiit, quia adeo impura, ut aedes Puerperarum Romanorum nullus sit ingressus, vel egressi se purgârint, tamquam ex funestorum contactu. Idem Aethiopes et hebraei, hôc discimine, ut pariens feminam 80. dies, masculum 40. explerent. Idque quia tot diebus censebantur impurae; quamquam septem tantum diebus summa impuritas fuerit,
reliquis a sacro contactu arcerentur. Ratio autem ritus, quia ob corporis imbecillitatem hîc maiorem. ibi minorem, quae impuras fecit, tamquam morbosae, sacris abigebantur. Unde curatae interea Puerperae et postremô die per Sacerdotes a peccatis purgatae, procuataeque etiam Romanorum feminae etc. Plura vide apud Thom. Bartholim. de Puerperio Veter. Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae l. 5. c. 1. ubi de Puerperarum religione, c. 2. ubi de Puerperio seu fetu masculo, c. 3. ubi de infantibus lavandis et ungendis, c. 4. ubi de Cunabulis etc. ut et supra, inprimis in vocc Infans, et alibi passim. Addam hoc unum, ex Plut. in Symposiac. l. 3. c. ult. Puerperas, quamprimum doloribus erant defunctae, Iunoni quidem sacrificium struxisse, vestimenta vero Dianae consecrâsse, quae et Λοχία, Lochia hinca levando seu curando partu dicta: Χιτώνη item, quasi tunicata, ut vetus ostendit marmor: Chitoni. Virgini. Sacrum. De sacrificandi ritu post partum, Phronesium apud Palautum, Trucul. Scen. puero isti, v. 22. sic loquitur.
Eumque gero ornatum, ut aegr quasi Puerperio cubem.
Date mihi huc stactam atque ignem in aram, ut Venerem Lucinam meam.
Hîc apponite, atque abite ab oculis; ô Pithaecium,
Face ut accumbam, adiutare sic decet Puerperam.
Ubi est Astaphium! fer huc verbenam mihi, tus et bellaria,
Soleas mihi date, pallium in me huc inice Archilis,
Data aquam manibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • puérpera — m. obst. Mujer que se halla en el estado de puerperio. Medical Dictionary. 2011. puérpera Mujer que acaba de dar a …   Diccionario médico

  • puérpera — adj. f. s. f. Diz se de ou mulher que deu à luz muito recentemente. = PARTURIENTE   ‣ Etimologia: latim puerpera, ae …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • puérpera — (Del lat. puerpĕra). f. Mujer recién parida …   Diccionario de la lengua española

  • Puerpĕra — (lat.), die Kindbetterin. Puerperĭum, das Kindbett. Puerperalfieber, das Kindbetterinfieber, s. u. Kindbett c) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Puërpera — (lat.), die Wöchnerin; Puerperium (lat.), das Kindbett; Puerperalkrankheiten, Wochenbettkrankheiten, wie das Puerperalfieber, Kindbettfieber …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Puërpera — Puërpĕra (lat.), Kindbetterin, Wöchnerin; Puerperālfieber, Kindbettfieber; Puerperalkrankheiten, Wochenbettkrankheiten; Puerperĭum, Wochenbett (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Puerpera — Puerpera, lat., Kindbetterin; Puerperalfieber, Kindbettfieber …   Herders Conversations-Lexikon

  • puérpera — sustantivo femenino 1. Uso/registro: elevado. Mujer que acaba de parir. Sinónimo: parturienta …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • puérpera — (Del lat. puerpera < puer, i, niño + parere, parir.) ► sustantivo femenino Mujer que acaba de parir. SINÓNIMO parida * * * puérpera (del lat. «puerpĕra») f. Mujer que acaba de *parir. ≃ Parturienta, recién parida. * * * puérpera. (Del lat.… …   Enciclopedia Universal

  • puérpera — {{#}}{{LM P32175}}{{〓}} {{SynP32949}} {{[}}puérpera{{]}} ‹puér·pe·ra› {{《}}▍ s.f.{{》}} Mujer que acaba de dar a luz. {{★}}{{\}}ETIMOLOGÍA:{{/}} Del latín puerpera, y este de puer (niño) y parere (parir). {{#}}{{LM SynP32949}}{{〓}} {{CLAVE… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”